Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 145

Precedente Successiva

Caput XIII.
De sensu lapidum et metallorum, et de
amicitia et odio.

~ Lapides quoque ac metalla sensu non carere licet obtusissimo
inter omnes, ipsorum constitutio declarat, cum
ex terra liquida indurescente fiant: At lapides ex crasso
fluore non admista viscositate aut tenuitate, qua de
re frangibiles sunt, non autem flexibiles; sicut metalla,
quae viscositatem et quid tenuitatis insuper continent. Propterea liquefacta
imminuuntur pondere excepto auro, quod quia similaribus
prorsus partibus compositum est, ponderis nihil amittit; nam simul
omnes eius portiones exhalarent, cum sint consimilares, ideoque
altera non magis nec prius liquescit aut attenuatur quam altera,
nec ergo exhalat, Omnia tamen in se calorem continent: quem
contusi percussique lapides laxati manifestant: ac confricata similiter
metalla; ac odorem sulphureum et quidpiam cineris emittunt,
dum percutiuntur, ut intelligas ipsos lapides, et non percussum aërem
inflammari, et compeditum continere in densitate calorem.
Ergo omnia sensum habent, cum sensitivus sit calor.
~ Praeterea metalla cuncta ac lapides nutriuntur et augentur transmutando
solum, ubi primo adnascuntur ope solis, non secus ac plantae,
in fluorem, et imbibendo ipsum per venas, attrahendoque; qua
de re crystalla crescunt in cubicam figuram, Adamantes in Pyramidem;
Et Appenninorum substantia lapidea in montes superbissimos
crevit; ubi videre licet passim tanquam ramos arboreos in figuram
oblongam quadratam expandi multos. Nec quidem potest sol subito
erexisse substantiam hanc in montes Appeninos, et Alpes et Pyrenaeos
Hispanicos, et Acroceraunos Dalmatas et Libanum et Antilibanum
Philistaeos, et Caucasum et Gathim, et Riphaeos, qui
per milliaria plurima extenduntur, et in aerem tantopere attolluntur.
Plinius testatur marmorum fodinas in Hispania crescere in tantudem
marmoris, quantum extrahi consuevit. Ilba Hetruriae insula
qantum ferri regenerat continuo, notum est; et montes Styli et salinae
Aitimontis in Calabria sal instaurantur vegetatione perenni. At quidem
lapides metalliaque non crescunt, cum a sua quasi matrice separantur,
nisi forte per additionem exteriorem non per vegetationem.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche